- SALIA
- SALIAvulgo RIO DE SELLA, fluv. et oppid. Hispaniae Tarraconensis in ora Asturum, patria Prudentii poetae. Sic enim illepraefat. Hymn. Cathemer. v. 24.Oblitum veteris me Saliae consulis arguens,Sub quo prima dies mihi.Populi Salini. Salia item fluv Lothar. vulgo Selle, vel Seille. Valesio hic fluv. Belgicae primae, oritur ex lacu Lindrensi: alluit Decem Pagos Dicuse, Marlalium, Medianum vicum, Moyen-Vic, Vicum Vy, vel Vic, non procul ab ipsius et amniculi, cui castrum Salinense assidet, confluentibus, Numeniacum, Nomeny, Portum ad Saliam, Portsur Seille, Buyerias, Magniacum; Maigny: et apud Divodurum Mediomatricorum in Mosellam essluit: currit autem milliar. 2. Fortunatus l. 3. Carm.Hinc dextra de parte fluit qui Salia fertur.Et l. 7.Seu qui Mettin adit, de sale nomen habens.Inter hunc et Nitam Gallicum seu Rom. interiacens pars agri Mettensis, Salinensis ager, le Saunoy, dicitur, a salinis, quibus abundat, circa Marsalium praecipue et Vicum ac Castellum Salinense, Notit. Galliae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.